- VINALIA
- VINALIAfestum erat apud Romanos duplex: Iovis et Veneris. Quorum istud Kalend. Maii, illud mense Augustô, 14. Kalend. Septembr. celebrabatur. De quibus vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. 12. et Paralip. ad c. 12. ut et Ios. Scaligerum,Castigationibus ad Festum. Priora, quae vocabant, Fasti Kalendares 9. Kal. Maias adscribunt, de quibus adeundi Ovidius, Plutarchus, Plinius, Alii. Secunda, Vin. F. P. i. e. Vinalia Feriae Publicae iisdem Fastis illis signata 14. Kal. Sept. imo eundem iis feriis diem Vatro de Re R. tribuit, et Vinalia Rustica intelligi, ait. Ea Veneri dicata fuisse Vir Doctiss. notavit; cui reclamat idem Varro de L. L. l. 5. Vinalia a vino. hic dies Iovis, non Veneris: adsentit Festus in Rustica. Curam eius rei non levem in Latio fuisse, addit Varro; nam aliquot locis vindemias primum a Sacerdotibus factas, et quiem publice, idque Romae praesertim, item Flaminem Dialem vindemiam auspicari solitum, et ut ius esset vinum legere, agnâ Iovi fecisse. Astipulatur Festus, Calpar, inquiens, vinum novum, quod ex dolio demitur, sacrificii causâ, antequam gustetur. Iovi enim prius sua vina libabant, quae appellabant sestae Vinalia. Vide Stewechium, Electis ad haec Arnobii l. ult. Aesculapii geritur celebraturque vinea: colunt enim Dii vineas, et longis ab vasionibus contracti exprimunt vindemiatoribus, vinum: et infra Vindemiamus nos homines: et Deos rentur, et credunt suas ducere atque agitare vindemias. Atque hat in re adhibita formula de Vino inferio, de qua idem luculentissime in praecedd. Vide et l. 4. Quod vero de Aesculapii vinea ait, quid illud sit, N. L. de Venere, clara res etc. Vide et infra Vindemia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.